- RHA seu RHEON
- RHA, seu RHEONsimpliciter dicta Veteribus radix, cognominis amni, iuxta quem nasceretur, supra Pontum et Bosporum: ne Rha quidem Ponticum dicentibus propterea, quod unum tantum genus nôssent. Postquam vero et ex aliis locis im portari coepit radix, Rheo quidem Pontico quantum ad formam similis, sed totô genere diversa ac virtute dispar, Pontici accessit priori cognomen, ut a recentiorum Rha, quod Barbaricum dixêre, illud patriâ distinguerent. Quod contra Isidorum notandum, qui ieusdem loci et regionis denominationem utramque facit, et recentiores Graecos, quos ille sequitur, qui Rha Ponticum et Barbaricum confuderunt. Dictum autem hoc est Barbaricum, a Barbaria, sic proprie vocata Graecis recentioribus Aethiopiae parte, quae Mari Ruhro praetenta erat. Stephanus, Ε῎ςτι καὶ χώρα παρὰ τὸν Α᾿ράβιον κόλπον Βαρβαρία, ἀφ᾿ οὗ καὶ Βαρβαρικὸν πέλαγος Arabes, quod ex Sinarum regione adfertur, Reyvand Sini appellant. h. e. Rheon Sinense: a qua regione in Indiam defertur, unde et Ρ῾έον Ι᾿νδικὸν dicitur Myrepso et aliis; quod idem cum Barbarico. nam et Barharicum, Indiae emporium celebetrimum. Uti vero Veterum Ρέον, quod ex locis, supra Pontum afferebatur, ςτυπτικῆς erat sacultatis, sic Neotericorum Rha seu Rheon, quod ex Barbaria affertur, vim plane contrariam, καθαρτικὴν scil. habet. Qua de re, ut et de Rha fluvio, cui vetus Rha, nomen suum debet, varia congessit Salmas. ad Solin. p. 792. et seqq. E quo hoc tantum addo, Rha Ponticum sucum habere croceum et proin inter species infectorias lutei Democrito nominari; in officinis, pro eo centaurium maius vendi, quod ei in multis simile sit, p. 1163. etc. Vide quoque in voce Rheubarbarum infra, ut et ubi de Rha fluv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.